Skip to content
Opens in a new window

[1] Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.

[2] Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.

[3] Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello.

[4] Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus proelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.

[5] Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.

[6] Et confortabo domum Iudae et domum Ioseph salvabo et reducam eos, quia miserebor eorum; et erunt, sicut non proiecissem eos: ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.

[7] Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.

[8] Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant.

[9] Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei; et alent filios suos et revertentur.

[10] Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus.

[11] Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet.

[12] Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt ", dicit Dominus.

Zachariae — Chapters