Skip to content
Opens in a new window

[1] Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;

[2] et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: "Quid sunt haec?". Et dixit ad me: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem".

[3] Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros;

[4] et dixi: "Quid isti veniunt facere?". Qui respondit dicens: "Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam".

[5] Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum.

[6] Et dixi: "Quo tu vadis?". Et dixit ad me: "Ut metiar Ierusalem et videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius".

[7] Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius;

[8] et dixit ad eum: "Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius.

[9] Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.

[10] Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.

[11] Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!

[12] Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.

[13] Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.

[14] Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus.

[15] Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.

[16] Et possidebit Dominus Iudam partem suam super terram sanctam et eliget adhuc Ierusalem.

[17] Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo".

Zachariae — Chapters