[1] In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
[2] " Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
[3] Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
[4] Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
[5] Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent?
[6] Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: "Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis" ".
[7] In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
[8] " Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi.
[9] Et dixi: "Quid sunt isti, domine mi?". Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Ego ostendam tibi quid sint isti".
[10] Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: "Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram".
[11] Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: "Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit".
[12] Et respondit angelus Domini et dixit: "Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!".
[13] Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
[14] Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno,
[15] sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum.
[16] Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem.
[17] Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem".