Skip to content
Opens in a new window

[1] Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.

[2] Et dixit angelus Domini ad Satan: "Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?".

[3] Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli.

[4] Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: "Auferte vestimenta sordida ab eo". Et dixit ad eum: "Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis".

[5] Et dixit: "Ponite cidarim mundam super caput eius". Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat.

[6] Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens:

[7] "Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt.

[8] Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen.

[9] Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.

[10] In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum".

Zachariae — Chapters