Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:43

[1] Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.

[2] Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: “ Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius? ”.

[3] Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum.

[4] Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum.

[5] Et unus de senioribus dicit mihi: “ Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius ”.

[6] Et vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram.

[7] Et venit et accepit de dextera sedentis in throno.

[8] Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum.

[9] Et cantant novum canticum dicentes: “ Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;

[10] et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram ”.

[11] Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium,

[12] dicentium voce magna: “ Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem ”.

[13] Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum ”.

[14] Et quattuor animalia dicebant: “ Amen ”; et seniores ceciderunt et adoraverunt.

Apocalypsis Ioannis — Chapters