Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:43

[1] Et vidi angelum descen dentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua.

[2] Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille;

[3] et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore.

[4] Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis.

[5] Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima.

[6] Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis.

[7] Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo

[8] et exibit seducere gentes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog; congregare eos in proelium, quorum numerus est sicut arena maris.

[9] Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de caelo et devoravit eos;

[10] et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

[11] Et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus eis.

[12] Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.

[13] Et dedit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant; et iudicati sunt singuli secundum opera ipsorum.

[14] Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Haec mors secunda est, stagnum ignis.

[15] Et si quis non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.

Apocalypsis Ioannis — Chapters