[1] Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem an gelis: “ Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram ”.
[2] Et abiit primus et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et eos, qui adorabant imaginem eius.
[3] Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari.
[4] Et tertius effudit phialam suam in flumina et in fontes aquarum; et factus est sanguis.
[5] Et audivi angelum aquarum dicentem: “ Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec iudicasti;
[6] quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt! ”.
[7] Et audivi altare dicens: “ Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua! ”.
[8] Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne.
[9] Et aestuaverunt homines aestu magno; et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam.
[10] Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore
[11] et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis.
[12] Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis.
[13] Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas;
[14] sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis.
[15] Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.
[16] Et congregavit illos in locum, qui vocatur Hebraice Harmagedon.
[17] Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: “ Factum est! ”.
[18] Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terraemotus sic magnus.
[19] Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius.
[20] Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
[21] Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna est plaga eius nimis.