Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 8:33

[1] Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.

[2] In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium.

[3] Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi

[4] et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum.

[5] Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.

[6] Et dixit mihi: “ Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito.

[7] Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius ”.

[8] Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat.

[9] Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ”.

[10] Et dicit mihi: “ Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est!

[11] Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc.

[12] Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.

[13] Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.

[14] Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem.

[15] Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!

[16] Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ”.

[17] Et Spiritus et sponsa dicunt: “ Veni! ”. Et, qui audit, dicat: “ Veni! ”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.

[18] Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto;

[19] et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto.

[20] Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “ Etiam, venio cito ”. “ Amen. Veni, Domine Iesu! ”.

[21] Gratia Domini Iesu cum omnibus.

Apocalypsis Ioannis — Chapters