Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:08

[1] Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium: “ Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro,

[2] quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”.

[3] Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”.

[4] Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “ Amen. Alleluia ”.

[5] Et vox de throno exivit dicens: “ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni! ”.

[6] Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “ Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.

[7] Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se.

[8] Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ”.

[9] Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”.

[10] Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”.

[11] Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat.

[12] Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse;

[13] et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei.

[14] Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.

[15] Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.

[16] Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.

[17] Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnam Dei,

[18] ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum ”.

[19] Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius.

[20] Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.

[21] Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.

Apocalypsis Ioannis — Chapters