[1] Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea.
[2] Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur.
[3] Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
[4] Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus, quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit: nunc erit confusio eorum.
[5] Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui;
[6] quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
[7] Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus.
[8] Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est.
[9] Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius.
[10] Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: " Ubi est Dominus Deus tuus? ". Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
[11] Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae; in die illa dilatabuntur fines tui.
[12] In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem.
[13] Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum.
[14] Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos.
[15] Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia.
[16] Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt;
[17] lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te.
[18] Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
[19] Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
[20] Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.