Skip to content
Opens in a new window

[1] Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi.

[2] Et properabunt gentes multae et dicent: " Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius "; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem.

[3] Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.

[4] Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est.

[5] Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra.

[6] " In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam, quam eieceram, colligam et quam afflixeram;

[7] et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam ". Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum.

[8] Et tu, turris gregis, collis filiae Sion, usque ad te veniet et perveniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem.

[9] Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?

[10] Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.

[11] Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: "Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster ".

[12] Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area.

[13] Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae.

[14] Nunc incide te, filia incisionis! Obsidionem posuerunt super nos; in virga percutiunt maxillam iudicis Israel.

Michaeae — Chapters