[1] Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis.
[2] Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel.
[3] Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae,
[4] et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum.
[5] Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris.
[6] Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num.
[7] Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat.
[8] Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
[9] "Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas
[10] et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas.
[11] Et auferam veneficia de manu tua, et divini non erunt in te.
[12] Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum;
[13] et evellam palos tuos de medio tui et conteram idola tua.
[14] Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt ".