[1] Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesaei.
[2] Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis.
[3] Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.
[4] Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
[5] Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo.
[6] Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.
[7] Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se
[8] et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae.
[9] Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio.
[10] Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
[11] Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.
[12] Haec dicit Dominus: " Et si incolumes fuerint et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam te ultra.
[13] Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam ".
[14] Et praecipiet super te Dominus: " Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es ".