Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 9:13

[1] Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater

[2] his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.

[3] Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,

[4] audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes,

[5] propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii,

[6] quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;

[7] sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,

[8] qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.

[9] Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali,

[10] ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,

[11] in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio

[12] gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;

[13] qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,

[14] in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;

[15] qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae,

[16] quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,

[17] et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant.

[18] Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens,

[19] quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare

[20] et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.

[21] Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,

[22] nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;

[23] si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.

[24] Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,

[25] cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei;

[26] mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,

[27] quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;

[28] quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo;

[29] ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.

Colossenses — Chapters