Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:31

[1] Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea, sic state in Domino, carissimi!

[2] Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.

[3] Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.

[4] Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!

[5] Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.

[6] Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.

[7] Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.

[8] De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;

[9] quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.

[10] Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.

[11] Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.

[12] Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.

[13] Omnia possum in eo, qui me confortat.

[14] Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.

[15] Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli;

[16] quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.

[17] Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram.

[18] Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

[19] Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.

[20] Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.

[21] Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres.

[22] Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt.

[23] Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Philippenses — Chapters