Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:41

[1] Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;

[2] quae sursum sunt sapite, non quae supra terram.

[3] Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!

[4] Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

[5] Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,

[6] propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;

[7] in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.

[8] Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;

[9] nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius

[10] et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,

[11] ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.

[12] Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,

[13] supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;

[14] super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.

[15] Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.

[16] Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;

[17] et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.

[18] Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.

[19] Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.

[20] Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino.

[21] Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

[22] Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.

[23] Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus,

[24] scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite;

[25] qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.

Colossenses — Chapters