[1] Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne,
[2] ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,
[3] in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
[4] Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
[5] Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae.
[6] Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate,
[7] radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
[8] Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum;
[9] quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,
[10] et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis;
[11] in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi;
[12] consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
[13] et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,
[14] delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci;
[15] exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
[16] Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,
[17] quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
[18] Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
[19] et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
[20] Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
[21] “ Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ”,
[22] quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum?
[23] Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.