[1] Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo.
[2] Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
[3] orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
[4] ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui.
[5] In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.
[6] Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
[7] Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
[8] quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra,
[9] cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
[10] Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
[11] et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio.
[12] Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.
[13] Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli.
[14] Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
[15] Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
[16] Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis.
[17] Et dicite Archippo: “ Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”.
[18] Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.