Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:16

[1] Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:

[2] Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,

[3] neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.

[4] Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.

[5] Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

[6] Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,

[7] omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

[8] Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.

[9] Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.

[10] Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.

[11] Ipsi imperium in saecula saeculorum. Amen.

[12] Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state.

[13] Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus.

[14] Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.

IPetri — Chapters