[1] Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato;
[2] ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
[3] Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.
[4] In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;
[5] qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
[6] Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.
[7] Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
[8] Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
[9] hospitales invicem sine murmuratione;
[10] unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
[11] Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
[12] Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
[13] sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
[14] Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.
[15] Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator;
[16] si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.
[17] Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
[18] “ Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit? ”.
[19] Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.