Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:10

[1] Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,

[2] considerantes castam in timore conversationem vestram;

[3] quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,

[4] sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.

[5] Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris,

[6] sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem.

[7] Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.

[8] In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,

[9] non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.

[10] “ Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo,

[11] et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam.

[12] Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala ”.

[13] Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?

[14] Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,

[15] Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe;

[16] sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.

[17] Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes.

[18] Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:

[19] in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit,

[20] qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.

[21] Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi,

[22] qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.

IPetri — Chapters