[1] Simon Petrus servus et apo stolus Iesu Christi his, qui coae qualem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi:
[2] gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri.
[3] Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute,
[4] per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem;
[5] et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
[6] in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
[7] in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
[8] Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem;
[9] cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
[10] Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando;
[11] sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi.
[12] Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate.
[13] Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione,
[14] certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;
[15] dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
[16] Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.
[17] Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;
[18] et hanc vocem nos audivimus de caelo prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
[19] Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris,
[20] hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit;
[21] non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.