[1] Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,
[2] sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,
[3] si gustastis quoniam dulcis Dominus.
[4] Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,
[5] et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
[6] Propter quod continet Scriptura: “ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur ”.
[7] Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “ Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ”
[8] et “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
[9] Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
[10] qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
[11] Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;
[12] conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
[13] Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti
[14] sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;
[15] quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,
[16] quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
[17] Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.
[18] Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.
[19] Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.
[20] Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum.
[21] In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius:
[22] qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius;
[23] qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;
[24] qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis.
[25] Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.