Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:12

[1] Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.

[2] In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.

[3] Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,

[4] quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.

[5] Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?

[6] Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas.

[7] Quia tres sunt, qui testificantur:

[8] Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.

[9] Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.

[10] Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.

[11] Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est.

[12] Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.

[13] Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei.

[14] Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.

[15] Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.

[16] Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.

[17] Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.

[18] Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.

[19] Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est.

[20] Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna.

[21] Filioli, custodite vos a simulacris!

IIoannis — Chapters