[1] Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum.
[2] Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.
[3] Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est.
[4] Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas.
[5] Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est.
[6] Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum nec novit eum.
[7] Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est;
[8] qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli.
[9] Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
[10] In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum.
[11] Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum.
[12] Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta.
[13] Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
[14] Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte.
[15] Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
[16] In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.
[17] Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
[18] Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate.
[19] In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu eius placabimus corda nostra,
[20] quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia.
[21] Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum
[22] et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
[23] Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
[24] Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit.