Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:59

[1] Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum;

[2] et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.

[3] Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus.

[4] Qui dicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est;

[5] qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus.

[6] Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

[7] Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis.

[8] Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet.

[9] Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.

[10] Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est;

[11] qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius.

[12] Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.

[13] Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum.

[14] Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum.

[15] Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo;

[16] quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.

[17] Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

[18] Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.

[19] Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.

[20] Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes.

[21] Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est.

[22] Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium.

[23] Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.

[24] Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis.

[25] Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam.

[26] Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos.

[27] Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.

[28] Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.

[29] Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.

IIoannis — Chapters