Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:54

[1] Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae

[2] — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis —

[3] quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.

[4] Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.

[5] Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.

[6] Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;

[7] si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.

[8] Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

[9] Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.

[10] Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.

IIoannis — Chapters