Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:23

[1] Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,

[2] propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.

[3] Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.

[4] Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.

[5] Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.

[6] Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.

[7] Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.

[8] Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.

[9] Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.

[10] Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;

[11] qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illius malignis.

[12] Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.

[13] Salutant te filii sororis tuae electae.