[1] Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse,
[2] neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
[3] Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
[4] Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,
[5] non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
[6] quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum,
[7] ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae.
[8] Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;
[9] stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
[10] Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
[11] sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.
[12] Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare.
[13] Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit.
[14] Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.
[15] Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis.