Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:14

[1] Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam.

[2] Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia.

[3] Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes,

[4] ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant,

[5] prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.

[6] Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint.

[7] In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,

[8] in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

[9] Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes,

[10] non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.

[11] Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus

[12] erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,

[13] exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi;

[14] qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.

[15] Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!

Titum — Chapters