Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:22

[1] Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fi dem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est

[2] in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia;

[3] manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei,

[4] Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.

[5] Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui,

[6] si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos.

[7] Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,

[8] sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem,

[9] amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.

[10] Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt,

[11] quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia.

[12] Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: “ Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri ”.

[13] Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,

[14] non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.

[15] Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.

[16] Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi.

Titum — Chapters