Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:20

[1] Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:

[2] praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.

[3] Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus,

[4] et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

[5] Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple.

[6] Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat.

[7] Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;

[8] in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.

[9] Festina venire ad me cito.

[10] Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;

[11] Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.

[12] Tychicum autem misi Ephesum.

[13] Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.

[14] Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;

[15] quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.

[16] In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;

[17] Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis.

[18] Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

[19] Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.

[20] Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

[21] Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.

[22] Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.

II Timotheum — Chapters