[1] De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihi quidem non pigrum, vobis autem securum.
[2] Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem!
[3] Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes,
[4] quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis:
[5] circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,
[6] secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
[7] Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.
[8] Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam
[9] et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide;
[10] ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius,
[11] si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis.
[12] Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu.
[13] Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me
[14] ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
[15] Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit;
[16] verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
[17] Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
[18] Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi,
[19] quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
[20] Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum,
[21] qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.