Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:56

[1] Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes,

[2] implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;

[3] nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;

[4] non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.

[5] Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:

[6] qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,

[7] sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,

[8] humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

[9] Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,

[10] ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,

[11] et omnis lingua confiteatur “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris.

[12] Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;

[13] Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.

[14] Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,

[15] ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

[16] verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.

[17] Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;

[18] idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.

[19] Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.

[20] Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;

[21] omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.

[22] Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.

[23] Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;

[24] confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam.

[25] Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos,

[26] quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

[27] Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

[28] Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

[29] Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,

[30] quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.

Philippenses — Chapters