[1] Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recen sui ianitores et cantores et Levitas,
[2] praeposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur —
[3] et dixi eis: " Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam ".
[4] Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae.
[5] Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo:
[6] Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam.
[7] Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
[8] filii Pharos duo milia centum septuaginta duo;
[9] filii Saphatia trecenti septuaginta duo;
[10] filii Area sescenti quinquaginta duo;
[11] filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo;
[12] filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor;
[13] filii Zethua octingenti quadraginta quinque;
[14] filii Zachai septingenti sexaginta;
[15] filii Bennui sescenti quadraginta octo;
[16] filii Bebai sescenti viginti octo;
[17] filii Azgad duo milia trecenti viginti duo;
[18] filii Adonicam sescenti sexaginta septem;
[19] filii Beguai duo milia sexaginta septem;
[20] filii Adin sescenti quinquaginta quinque;
[21] filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo;
[22] filii Hasum trecenti viginti octo;
[23] filii Besai trecenti viginti quattuor;
[24] filii Hareph centum duodecim;
[25] filii Gabaon nonaginta quinque;
[26] filii Bethlehem et Netopha centum octoginta octo;
[27] viri Anathoth centum viginti octo;
[28] viri Bethazmaveth quadraginta duo;
[29] viri Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres;
[30] viri Rama et Gabaa sescenti viginti unus;
[31] viri Machmas centum viginti duo;
[32] viri Bethel et Hai centum viginti tres;
[33] viri Nabo alterius quinquaginta duo;
[34] viri Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor;
[35] filii Harim trecenti viginti;
[36] filii Iericho trecenti quadraginta quinque;
[37] filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti unus;
[38] filii Senaa tria milia nongenti triginta.
[39] Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres;
[40] filii Emmer mille quinquaginta duo;
[41] filii Phassur mille ducenti quadraginta septem;
[42] filii Harim mille decem et septem.
[43] Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviae, septuaginta quattuor.
[44] Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo.
[45] Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo.
[46] Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
[47] filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,
[48] filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
[49] filii Hanan, filii Giddel, filii Gaher,
[50] filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
[51] filii Gazam, filii Oza, filii Phasea,
[52] filii Besai, filii Meunitarum, filii Nephusorum,
[53] filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
[54] filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa,
[55] filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
[56] filii Nasia, filii Hatipha.
[57] Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda,
[58] filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel,
[59] filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Amon.
[60] Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
[61] Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent:
[62] filii Dalaia, filii Thobia, filii Necoda sescenti quadraginta duo.
[63] Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum.
[64] Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio;
[65] dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim.
[66] Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta,
[67] absque servis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque.
[68] Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque,
[69] cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti viginti.
[70] Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus: praepositus dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta;
[71] et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas.
[72] Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis. Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.