Skip to content
Opens in a new window

[1] Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis;

[2] et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem.

[3] Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos.

[4] Dixit autem Iudas: " Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum ".

[5] Et dixerunt hostes nostri: " Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus ".

[6] Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos,

[7] statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis.

[8] Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: " Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris ".

[9] Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum.

[10] Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae.

[11] Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium;

[12] aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me.

[13] Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: " Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero;

[14] in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis ".

[15] Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra.

[16] In tempore quoque illo dixi populo: " Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem ".

[17] Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.

Nehemiae — Chapters