[1] Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
[2] Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem.
[3] Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis.
[4] Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudae et de filiis Beniamin. De filiis Iudae: Athaias filius Oziam filii Zachariae filii Amariae filii Saphatiae filii Malaleel, de filiis Phares;
[5] et Maasia filius Baruch filius Cholhoza filius Hazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariae filius Silonitis.
[6] Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
[7] Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Maasia filius Etheel filius Iesaia;
[8] et fratres eius viri fortes, nongenti viginti octo.
[9] Et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Asana super civitatem secundus.
[10] Et de sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius
[11] Saraia filius Helciae filius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei;
[12] et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariae filius Phassur filius Melchiae;
[13] et fratres eius principes familiarum ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi filius Mosollamoth filius Emmer;
[14] et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis.
[15] Et de Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filius Bunni;
[16] et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, de principibus Levitarum;
[17] et Matthania filius Micha filius Zebedaei filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun.
[18] Omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.
[19] Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo.
[20] Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iudae, unusquisque in possessione sua.
[21] Et oblati habitabant in Ophel; et Siha et Gaspha super oblatos.
[22] Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
[23] Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.
[24] Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis in omni negotio populi.
[25] Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius
[26] et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth
[27] et in Asarsual et in Bersabee et in pagis eius
[28] et in Siceleg et in Mochona et in pagis eius
[29] et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth,
[30] Zanoa, Odollam et in villis earum, Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabee usque ad vallem Ennom.
[31] Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et pagis eius,
[32] Anathoth, Nob, Anania,
[33] Asor, Rama, Getthaim,
[34] Hadid, Seboim et Neballat,
[35] Lod et Ono et valle Artificum.
[36] Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.