Skip to content
Opens in a new window

[1] Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis —

[2] miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: " Veni, et conveniamus in Cephirim in campo Ono ". Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum.

[3] Misi ergo ad eos nuntios dicens: " Opus grande ego facio et non possum descendere; cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos? ".

[4] Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxta sermonem priorem.

[5] Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistulam non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum:

[6] " In gentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem

[7] et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem dicentes: "Rex in Iudaea est!". Nunc autem auditurus est rex verba haec; idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter ".

[8] Et misi ad eum dicens: " Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec ".

[9] Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: " Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur ". Quam ob causam magis confortavi manus meas.

[10] Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: " Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te".

[11] Et dixi: " Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non ingrediar ".

[12] Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant eum.

[13] Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi.

[14] Memento, Deus meus, Thobiae et Sanaballat iuxta opera eorum talia, sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum, qui terrebant me!

[15] Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.

[16] Factum est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, et vidissent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, ut conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.

[17] Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur ad Thobiam, et a Thobia veniebant ad eos.

[18] Multi enim in Iudaea coniurationem fecerunt cum eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae.

[19] Sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret me.

Nehemiae — Chapters