[1] Vae, civitas sanguinum, universa mendacii praeda plena! Non recedet a te rapina.
[2] Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et quadrigae ferventes, equites irruentes
[3] et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora.
[4] Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis.
[5] " Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam.
[6] Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam; et ponam te in exemplum.
[7] Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te et dicet: "Vastata est Nineve! Quis dolebit super eam? Unde quaeram consolatorem tibi?".
[8] Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius.
[9] Chus fuit fortitudo eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius.
[10] Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.
[11] Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et tu quaeres refugium ab inimico.
[12] Omnes munitiones tuae sicut ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os comedentis.
[13] Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis late patebunt portae terrae tuae; devorabit ignis vectes tuos.
[14] Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
[15] Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus. Augere ut bruchus, multiplicare ut locusta.
[16] Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit.
[17] Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint.
[18] Dormiunt pastores tui, rex Assyriae, requiescunt principes tui; dispersus est populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
[19] Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper? ".