Skip to content
Opens in a new window

[1] Ecce super montes pedes evan gelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit.

[2] Ascendit, qui dispergat, contra te. " Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ".

[3] Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt.

[4] Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur.

[5] In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.

[6] Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum.

[7] Portae fluviorum apertae sunt, palatium tremit.

[8] Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua.

[9] Et Nineve quasi piscina aquarum, cuius aquae fugiunt. " State, state! "; sed non est qui revertatur.

[10] " Diripite argentum, diripite aurum! ". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.

[11] Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes.

[12] Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret?

[13] Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina.

[14] " Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ".

Nahum Propheta — Chapters