Skip to content
Opens in a new window

[1] Oraculum, quod vidit Habacuc propheta.

[2] Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudis? Vociferabor ad te: " Violentia! ", et non salvas?

[3] Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.

[4] Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.

[5] " Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur.

[6] Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.

[7] Horribilis et terribilis est, ex semetipsa iudicium eius et maiestas eius egredietur.

[8] Leviores pardis equi eius et saeviores lupis deserti; et accurrunt equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.

[9] Omnes, ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum ventus urens; et congregabunt quasi arenam captivos.

[10] Et ipsa reges subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam.

[11] Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam deum suum ".

[12] Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam.

[13] Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se?

[14] Fecisti homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens principem super se.

[15] Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat.

[16] Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.

[17] Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia?

Habacuc — Chapters