Skip to content
Opens in a new window

[1] Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et nul lus egredi audebat aut ingredi.

[2] Dixitque Dominus ad Iosue: " Ecce dedi in manu tua Iericho et regem eius omnesque fortes viros.

[3] Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.

[4] Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent bucinis.

[5] Cumque insonuerit vox tubae longior et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per locum, contra quem steterint ".

[6] Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: " Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini ".

[7] Ad populum quoque ait: " Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini ".

[8] Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis clangebant ante arcam foederis Domini,

[9] omnisque armatus exercitus praecedebat sacerdotes clangentes, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac bucinis omnia concrepabant.

[10] Praeceperat autem Iosue populo dicens: " Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini ".

[11] Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi.

[12] Igitur, Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,

[13] et septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus.

[14] Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus.

[15] Die autem septimo, diluculo consurgentes circuierunt urbem eodem modo septies; in illo die tantum circuierunt urbem septies.

[16] Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit Iosue ad populum: " Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus civitatem.

[17] Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus.

[18] Vos autem cavete, ne de anathemate quippiam auferatis et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel anathema sint atque turbentur.

[19] Quidquid auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur repositum in thesauris eius ".

[20] Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem.

[21] Et interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem; boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.

[22] Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: " Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam et omnia, quae illius sunt, sicut illi iuramento firmastis ".

[23] Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.

[24] Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt.

[25] Rahab vero meretricem et domum patris eius et omnia, quae habebat, fecit Iosue vivere; et habitavit in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod absconderit nuntios, quos miserat Iosue, ut explorarent Iericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens:

[26] "Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius ".

[27] Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius in omni terra vulgatum est.

Iosue — Chapters