Skip to content
Opens in a new window

[1] Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent.

[2] Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium

[3] et praeceperunt populo: " Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam

[4] — sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam — ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam ".

[5] Dixitque Iosue ad populum: " Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia ".

[6] Et ait ad sacerdotes: " Tollite arcam foederis et praecedite populum ". Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos.

[7] Dixitque Dominus ad Iosue: " Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.

[8] Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane".

[9] Dixitque Iosue ad filios Israel: " Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri ".

[10] Et rursum: " In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum.

[11] Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem.

[12] Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus;

[13] et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent ".

[14] Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.

[15] Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat —

[16] steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent.

[17] Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis.

Iosue — Chapters