Skip to content
Opens in a new window

[1] Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel

[2] locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: " Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta ".

[3] Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum.

[4] Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim.

[5] Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem.

[6] Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim.

[7] Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.

[8] Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.

[9] De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina,

[10] filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis — prima enim sors illis egressa est C:

[11] Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum.

[12] Agros vero et villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum.

[13] Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis

[14] et Iether et Esthemo

[15] et Helon et Dabir

[16] et Ain et Iutta et Bethsames cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus illis duabus.

[17] De tribu autem Beniamin Gabaon et Gabaa

[18] et Anathoth et Almath cum suburbanis suis: civitates quattuor.

[19] Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis.

[20] Reliquis vero ex familiis filiorum Caath Levitis haec est data possessio:

[21] de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer

[22] et Cibsaim et Bethoron cum suburbanis suis: civitates quattuor.

[23] De tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon

[24] et Aialon et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates quattuor.

[25] Porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates duae.

[26] Omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus.

[27] Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas.

[28] Porro de tribu Issachar Cesion et Dabereth

[29] et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis: civitates quattuor.

[30] De tribu autem Aser Masal et Abdon

[31] et Helcath et Rohob cum suburbanis suis: civitates quattuor.

[32] De tribu quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum suburbanis suis: civitates tres.

[33] Omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis.

[34] Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iecnaam et Cartha

[35] et Remmon et Naalol: civitates quattuor cum suburbanis suis.

[36] De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa

[37] et Cademoth et Mephaath: civitates quattuor cum suburbanis suis.

[38] Et de tribu Gad civitas confugii Ramoth in Galaad et Mahanaim

[39] et Hesebon et Iazer: civitates quattuor cum suburbanis suis.

[40] Omnes urbes filiorum Merari per familias reliquas de cognationibus Levitarum duodecim.

[41] Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo

[42] cum suburbanis suis, singulae cum suburbanis suis in circuitu.

[43] Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea.

[44] Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit.

[45] Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.

Iosue — Chapters