Skip to content
Opens in a new window

[1] Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel

[2] et egreditur de Bethel Luz transitque per terminum Arachitarum in Ataroth

[3] et descendit ad occidentem ad terminum Iephlethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer; finiunturque regiones eius mari Magno.

[4] Hereditaverunt illas filii Ioseph Manasses et Ephraim.

[5] Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atarothaddar usque Bethoron superiorem;

[6] egrediunturque confinia in mare, Machmethath vero aquilonem respicit et vertitur terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe.

[7] Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha et pervenit in Iericho et egreditur ad Iordanem.

[8] De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas,

[9] urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum.

[10] Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est tributarius.

Iosue — Chapters