Skip to content
Opens in a new window

[1] Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel!

[2] Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est?

[3] Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae.

[4] Qui dormiunt in lectis eburneis, recumbentes in stratis suis, comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti;

[5] canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici;

[6] bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph.

[7] Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

[8] Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: " Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius ".

[9] Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur;

[10] et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: " Numquid adhuc est penes te? ". Et respondebit: "Non est"; et dicet ei: "Tace!"; non est qui recordetur nominis Domini.

[11] Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus.

[12] Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium?

[13] Qui laetantur pro Lodabar, qui dicunt: " Numquid non in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim? ".

[14] " Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae ".

Amos Propheta — Chapters