[1] Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum.
[2] Et dixit: " Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ".
[3] Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor verbum non revocabo: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,
[4] mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad;
[5] conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ", dicit Dominus.
[6] Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom,
[7] mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius;
[8] disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ", dicit Dominus Deus.
[9] Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum,
[10] mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius ".
[11] Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem,
[12] mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae ".
[13] Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non revocabo: eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum,
[14] succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;
[15] et ibit rex eorum in captivitatem, ipse et principes eius simul ", dicit Dominus.