[1] Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens:
[2] " Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
[3] Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint?
[4] Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
[5] Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit?
[6] Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit?
[7] Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
[8] Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
[9] Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: "Congregamini super montes Samariae"; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius.
[10] Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes violentiam et rapinas in aedibus suis ".
[11] Propterea haec dicit Dominus Deus: " Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae ".
[12] Haec dicit Dominus: " Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria, in margine lectuli et in Damasci grabato.
[13] Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus, Deus exercituum:
[14] In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram;
[15] et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae ", dicit Dominus.