Skip to content
Opens in a new window

[1] Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel:

[2] Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

[3] Quia haec dicit Dominus Deus: " Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel ".

[4] Quia haec dicit Dominus domui Israel: " Quaerite me et vivetis;

[5] et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas ".

[6] Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel.

[7] Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt.

[8] Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.

[9] Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert.

[10] Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.

[11] Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum.

[12] Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta.

[13] Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est.

[14] Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis.

[15] Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.

[16] Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: " In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: "Vae, vae!"; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.

[17] Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui ", dicit Dominus.

[18] Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.

[19] Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

[20] Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea?

[21] " Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.

[22] Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.

[23] Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam.

[24] Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis.

[25] Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?

[26] Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.

[27] Et migrare vos faciam trans Damascum ", dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.

Amos Propheta — Chapters