[1] Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.
[2] Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,
[3] sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
[4] proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei,
[5] habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.
[6] Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,
[7] semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes.
[8] Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;
[9] sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
[10] Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
[11] persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.
[12] Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;
[13] mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
[14] Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,
[15] et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.
[16] Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
[17] ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.